- DILORIS
- DILORISapud Vopisc. in Aureliano, Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit: quum antea non nisi rectas purpureas accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis etc. dicitur a numero lororum. Sunt autem lora in hoc genere tonicarum segmenta vestibus adtexi solita: segmenta dico; Nam Latini hac voce intelligunt lora aurata vel facias auratas, vestibus et praecipue muliebribus praetexi consuetas et eas maxime, quibus summa vestis orapraetexebatur. Aliter panni dicuntur, de qua voce vide infra. Duo itaque panni seu lora vesti adsuta, dilorem eam faciunt, ut in illo Horat.Purpureus late qui splendeat, unus et alterAdsuitur pannus.Sic apud Virgil. chlamys praemium victori datur, duplic maeandro purpureo ornata, Aeneid. l. 5. v. 250.------ ------ ------ quam plurima circumPurpura moeanaro duplici Meliboea cucurrit, etc.Atque huiusmodi tunicae vett. iam cognitae fuêre, trilores vero, et quae plures in circuitum zonas haberent praetextas, vel adtextas, non nisi sequior aetas admisit. Salmas. ad Vopisc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.